PONTICUS Stratus

PONTICUS Stratus
PONTICUS Stratus
seu Pontilis stratus apud Vegetium, tabulatum dicitur, quô stabuli pavimentum constratum est. Unde Graecia recentior ποντιλῶσαι verbum finxit, pro ponte sternere, vel pontilem stratum facere. Mauricius, ποντιλῶσαι ἤγουν καταςτρῶσαι. Eadem ποντίλον vel ποντίλιον dixit pontilem stratum, seu pontem. Nam et pontem pro huiusmodi stratu seu tabulato posuêre. Glossae, Ποντίλιον, pontem. Uti Plin. l. 6. c. 29. ubi de Arabibus Ascitis, Arabes, inquit, Ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos sternentes ponte, priaticam exercent sagittis venenatis. Vocans pontem tabulas iunctas et utribus superstratas. Quod cantabulatas crates Solinus appellat, c. 56. Inde postea ποντίλα usurpârunt, pro quibuslibet tabulatis, quamvis non ad speciem pontis strata essent, sed suspensa. Leo in Tacticis, ἢποντίλα, ἢτοι ζύλα κρεμάμενα etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1266. et 1267.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PONS — an ex pendeo, quod velut in aere pendeat; an ex pontus, an ex pono, quia ad transeundum ponitur? proprie et communiter flumina iungit; atque e ligno, lapide, navibus, cadaveribus quoque nonnumquam, factus legitur. Eum sternendi facilis olim apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”